De Admirandis, Pag. 199
 
Vanini, De Admirandis

/p. 199/ DIALOGUS XXX.

De piscium generatione.

Alex

Dic igitur: quo pacto generantur

pisces? I. C. – Quidam ex putredine,

ut de tineis et anguillis apud Naturae consultos

compertum est. Sane in paludibus,

ubi nec fluviorum nec maris accessus

ullus, tineae adiveniuntur complures. In stagno

Magalonae ex equino cadavere anguillas

innumeras procreatas scribit Rondeletius.

Addunt sapientes ex anguillae saliva alias

concreari, quod ad spontaneam generationem

referunt. Est enim pinguis admodum

et putredini obnoxia. Nos aliquando in vitrea

pyxide Soli exposita anguillam servavimus

et ex crassa ipsius saliva, Solis calore adiuta,

vermiculi prodiere. Alex. – Laudo curiositatem

et Naturae opera admiror. I. C. –

Alij ex maris spuma congenerantur, ut apuae

seu aphyae. Alex. – Forsitan habent[11]

putredinem pro parente. I. C. – Non magis

quam sal habet ipsum mare; in spuma salsa

putredo non est. Alex. – Quomodo igitur

spuma eos progignit? I. C. – Admixta pluvia

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum